508
37
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
dibus, in tenuioribus, mediis, & majoribus Mineralibus qui¬
dem quaesiuimus, illam tamen nondum inuenimus: Porrò
itaque nobis circumspiciendum est, an illam in metallis in¬
uenire possimus: Sin quoque in iisdem siet, an tunc in omni¬
bus simul, vel saltim in aliquibus, & denique in quibus illa de¬
prehendi queat. Notorium siquidem est, testaturque etiam
illud Rogerius Baco, in Speculi sui c. 3. quod omnia metal¬
la ex sulphure, & argento viuo, nascantur, quodque ipsis ni¬
hil adhaerere, aut addi possit, illa etiam nihil transmutet,
quàm illud, quod ab illis proficiscitur: Quaelibet namque
correctio illius rei naturam auget, qua de suam sumit ori¬
ginem, veluti Richardus c. I. ait, etiam alias in vniuersa na¬
tura à summo Creatore ordinatum siet, vt res quęlibet sui
simile producat, & generet, nec ab homine equus aliquis
nascatur. Et quemadmodum bruta animalia sui similia ad
nullam augmentationem producere possunt, nisi id fiat
per sui similem naturam: ita etiam, Basilio Valentino teste,
verum lapidem quaerere, vel praeparare, non audes, nisi ex pro¬
prio suo semine, quo ex lapis noster ipse ab initio factus
est. Ad inueniendùm vero semen illud, apud te ipsum per¬
pendere necessum habes, quem in finem videl. istum no¬
strum lapidem quaerere coneris: tunc enim tibi ipsi innotescet
quod non aliunde, nisi ex metallica aliqua radice, qua ex
etiam ipsa metalla per creatorem ad generationem constitu¬
ta sunt, promanare oporteat. Magna insuper in metallis
eorundemque generatione, & magni lapidis, est similitudo:
In vno, vel altero, namque sulphur, & argentum viuum, quae sal,
tamquam nobilem animam, in se occultatum habent, necessa¬
rio requirutur: nec fieri potest, vt vtilitatis salus in forma¬
Metallica consequatur, donec illa, ex Metallica essentia
de¬
E 3