508
38
AVREVS TRACTATVS.
desumpta, tria in vnum redacta fuerint: Idcirco metallis
nihil addendum, quod ab istis suam non sortiatur origi¬
nem. Notorium praeterea est, veluti Baccho ait, quod nul¬
la res alia, quae non ex Mercurio & Sulphure exoritur,
sufficiens siet, vt illa perfecta efficiat, & in transmutatio¬
nem redigat: necessario igitur ad magni lapidis genera¬
tionem materiam aliquam metallicam sumendam esse.
An vero illa in imperfectis metallis inuenienda siet, id
paucis nunc videbimus.
Multi illorum reperiuntur, qui ex stanno, vel plumbo,
ad albedinem, ad rubedinem vero ex cupro, aut ferro,
vel ex binis istis, Materiam lapidis habere desiderant,
qui tamen, omni procul dubio, à Philosophis ipsis dece¬
pti sunt. Ita enim ait Geber liber Fornacum cap. 9. Massa, quae
fermentanda est, pro more ex imperfectis corporibus
extrahimus. Et exinde tibi vulgarem proponimus
regulam, quod alba massa à love & Saturno, ru¬
bra vero ex Venere, Saturno, & Marte extrahatur.
Simili itidem modo Basilius Valentinus, in suo, de
rebus naturalibus & praeternaturalibus, libro, ex con¬
iunctione Martis & Veneris Tincturam conficere docet.
Similiter in currum Triumphali ait: Illud Tinctura Solis
& Lunae sequitur &c. ad album porro Tinctura Victrio¬
li vel Veneris. Similiter & Tinctura Martis, quae duo et¬
iam Tincturam Solis in se complectuntur, si prius ad fixa¬
tionem constans perducta fuerit. Illa tum sequuntur
Tinctura Iouis & Saturni ad coagulationem Mercurij,
ac denique ipsa Tinctura Mercurij.
Verum naturalium mysteriorum Indagator sciat,
quod illud non Gebri, & Basilij Valentini, aut aliorum
etiam