508
44
AVREVS TRACTATVS.
siquidem ars hac in re consistit. Quemadmodum enim
ignis initium est faciundi ignis, inquit Riplaeus porta 1.
ita etiam aurum conficiundi auri est principium. Si ita¬
que, per Philosophicam artem, aurum argentumque con¬
ficere volueris, tunc ad id non sumas oua, vel sanguinem,
sed aurum & argentum, quae naturalia & candida, sed
non cum manu calcinata, nouum partùm proferunt, qui
familiam suam, quemadmodum & res omneis aliae, au¬
get. Quocirca etiam Richardus cap. 10. adhortatur,
quod quis aurum, & argentum serere debeat, vt vna cum
labore nostro, & mediante natura, fructus proferre pos¬
sint: In ipsis siquidem habent, & illud sunt, quod quaeri¬
tur, & nulla res alia in mundo. Et cur quis ista duo non
ligeret, cum tamen purùm perfectumque Mercurium,
rubrumque & album sulphur in se contineant, veluti Ri¬
chardus lib. 12. testatur? Auicenna enim ait, quod in
quolibet auro rubrum sulphur siet. Illud autem sulphur
non supra terram reperitur, quam saltim in duobus cor¬
poribus. Iccirco praeparamus ista duo corpora admo¬
dùm subtiliter, vt sulphur & Mercurium de ista materia
habere possimus, qua de aurum & argentum sub terra fa¬
ctum fuit. Illa enim sunt lucentia corpora, in quibus co¬
lorantes radij fixi sunt, quos alia corpora in veram rube¬
dinem & albedinem tingunt, postquam praeparati fue¬
runt. Nostrum namque Magisterium, quemadmodum
Arnoldus, Rosarium lib. I. cap. 5. ait, perfectis corporibus
auxilio venit, & imperfecta perfecta reddit, absque mix¬
tione alterius alicuius rei. Quum igitur aurum nobilissi¬
mum metallum siet, tunc Tinctura est rubedinis, tingens
& commutans corpus quodlibet. Argentum vero est
Tin¬