508
45
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
Tinctura albędinis, omnia corpora in veram albedinem
tingens.
Verum beniuolus Lector informatus siet, quod me¬
talla, vtpote aurum & argentum, in forma sua metallica
materia nostri lapidis non sient: Medium autem sunt inter
nostram materiam, & perfecta metalla, quemadmodum
nostra materia medium est inter illa, & magnum nostrum
lapidem. Audi, quaeso, quid hac de re Bernhardus, comes
à Tressne & Naygen, parte 2. Opusculi sui ait: Taceant
illi, qui non nostram Tincturam, sed aliam, minus vera¬
cem, neque speciosam, neque ad rem aliam vtilem, in
medium adferunt: Taceant quoque & illi, qui dicunt,
quod aliud sulphur quam nostrum esse debet, quod in
ventre Magnesiae occultatum est. Taceant itidem & illi,
qui aliud argentum viuum extrahere conantur, quam
solummodo ex fermento vel rubro seruo, & aliam aquam
extrahere satagunt, quam dumtaxat nostram semper
durantem, quae nulli alii miscetur, quàm saltim illi, quae
propriae suae naturae est, nullamque aliam rem emollit siue¬
resoluit, quam duntaxat illam, quae de sua propria me¬
tallica natura est. Nullum siquidem aliud est acetum,
quàm nostrum: nullum aliud regimen, quam nostrum:
nulli alij colores, quam nostri: nulli alia sublimatio,
quàm nostra: nulla alia resolutio, quàm nostra, nulla alia
putrefactio, quam nostra: nulla alia materia, quam no¬
stra.
Relinquite ergo alumen, sal, atramentum Sutorium,
& omnia alia atramenta Boracem, fortes aquas, omneis
que Herbas, animalia, bestias, & de iisdem prouenientia,
vtpote crines, sanguinem, vrinam, humana semina, car¬
nes,
F 3