508
52
AVREVS TRACTATVS
nulli, qui, dum de Solutione corporum audiunt, autu¬
ment, esse illam nubium aquam. Sin autem libros nostros
legissent, & intellexissent, tunc scirent, quod aqua nostra
constans esset, & in Philosophorum aquam, h. c. in primam
Materiam, veluti Arnoldus in Rosario I. C. 9. ait. Opus
Philosophorum est, vt lapidem suum in Mercurium suum
soluant, hoc est, in primam suam Materiam reducant.
Et Auicenna: Si, inquit, laborare volueris, necessum
ntibi est, vt, in solutione vel sublimatione duorum lúmi¬
num, laboris tui facias initium: Primus siquidem operis
gradus est, vt argentum viuum ex eo fiat. Iccirco etiam
Arnoldus lib. 2. cap. I. & 2. Solutionem, quod videlicet
corporum separatio, & primae Materiae, vel naturae, siet
praeparatio, describit.
Sic Richardus Anglicus: Initium nostri operis, ait, est
lapidem in primam suam Materiam soluere, estque cor¬
poris & spiritus conjunctio, vt exinde Mercurialis aqua
siat. Quemadmodum autem solutio prima & necessa¬
ria pars est nostri operis: ita etiam difficilima illius pars
est, veluti ea de re non male testatur Eubaldus Vogelius,
dum ita ait: Quam difficile opus circa solutionem siet, il¬
di testari poterunt, qui circa eam dem occupati fuerunt.
Bernardus Comes à Tresne autem, in sua, ad Thomam
à Bononia, epistola ita scribit: Qui artem & scientiam
solutionis nouit, hoc est, artem mysterij consequitur,
quod est species miscere, & ex nominibus nomina extra¬
here, quae efficaciter in illis latitant. Istam enim solu¬
tionem acri aqua fieri non oportet: Omneis siquidem
istiusmodi aquae destruunt corrumpuntque corpus, quod
soluere & corrigere debebant. Adhaec, vti dictum, nulla
solutio