508
53
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
solutio in aqua, quae manus humectat, requiritur, sed
multo potius sicca aqua, hoc est, prima Materia, quae non
dum taxat Mercurius, sed etiam sulphur appellatur. Ea
de re Zeumon in Turba ita ait: Nisi corpora teratis, con¬
fringatis, fugacia reddatis, & diligenter regatis, donec
orumdem pinguedinem extrahatis, & incomprehensi¬
bilem spiritum efficiatis, tunc frustra laboratis.
Richardus Anglicus vero, ex instructione Auicennae:
Philosophi, inquit, diligenter inquisiuerunt, qua nimi¬
rum ratione ex perfectis corporibus sulphura elicere, &
proprietates eorumdem artis beneficio purificare pos¬
sint, vt illud, ope naturae, exinde fiat, quod antea in ipsis
minime conspectum fuit, etiamsi illud perfecte occulta¬
tum in sese habuerint: & inquiunt, quod illud, absque
solutione corporis, eiusdemue reportatione in primam
Materiam, numquam fieri possit: quod sane aliud nihil
est, quàm argentum viuum, ex quo primum facta sunt, id¬
que absque vlla mixtione & additamento rei alicuius
peregrinae. Nostra enim corpora nullam aquam sol
uunt, quàm quae ipsorum generis est, & quae à corporibus
crassa fieri potest, ait Bernhardus in litteris suis ad Tho¬
mam à Bononia; Et paulo post in iisdem litteris: Solutio,
ait, conjunctionem requirit, nempe soluentis, & solu¬
ti, vt ita ex duobus, virili & foeminino semine videlicet,
noua species exoriatur. Aio tibi in omni veritate, quod
nulla aqua per naturalem reductionem speciem metalli¬
cam soluat, quam illa, quae in ipsis, tam in Materia, quam
forma remanet, & quam soluta nunc inctalla ipsa iterum
coagulare possunt.
Et Morfolcus, in Turba, ita scribit. Quodlibet corpus
illo
G 3