508
59
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
Sique soluta cluent, mox sublimare potescis,
Calcio post adsit, sedulitate graui
Distillare potes, fac resque coagula fiat,
In vase & figas, tingere & incipias.
Tunc Medicina tibi est hominum quoque
summa metallis,
Sanare ad placitum, quos modocunque voles.
Cvm aliquando in elegantissima viridique syluula ex¬
spaciando animum oblectassem, atque vitę huius mi¬
seriam perpendissem, ac simul, quomodo videlicet, per
deplorandum primorum nostrorum parentum lapsum,
nos in tantam miseriam atque calamitatem incidissemus,
deplorassem, in illis cogitationibus sensim progrediendo
à communi via aberrabam, &, nescio quomodo, in angu¬
stam semitam incidebam, quae adeo aspera, inuia, ac ar¬
bustis virgultisque obsita erat, vt facilime colligeretur,
quam minus vsitata illa esset. Consternatus itaque lu¬
bens me retro recepissem: id tamen mea non erat ampli¬
us in potestate: tam vehemens enim ventus me à tergo
ita propellebat, vt citius decem passibus progredi, quàm
vno retrocedere potuerim. Quocirca etiamiter meum
persequi, & asperos passus vilipendere necessum habui.
Tamdem progressu temporis ad gratissimum, pratum
peruenio, quod, instar rotundi alicuius Circuli, elegan¬
tissimis frugiferisque arboribus vndique circumseptum,
& ab incolis PRATVM FELICITATIS dicitur, inter
gregem decrepitorum virorum, venerandis canis barbis
praeditorum, excepto vno florentis aetatis viro nigram
barbam habente. Inter illos quoque vnus erat, cujus no¬
men
H 2