508
67
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
querelis opus est? Ad illa respondent: sponsa etiam con¬
tenta est, nosque eius habemus voluntatem: copulari vos
necessitas postulat. Bene, respondebam, contentus sum.
Eia age, inquit alter, tunc Leo vitam suam recuperabit, &
multo, quàm antea, fiet potentior, & efficacior.
Tunc pristina mea molestia & labor mihi incidebant,
atque, singularibus ex caussis, mecùm ipse perpende¬
bam, quod res ista non me, sed alium, mihi bene notum,
concerneret. Interea sponsum nostrum cum sponsa sua,
pristino in habitu incedere video, praeparati ambo ad
copulationem, cujus rei gratia summopere exultabam:
verebar enim trepidus, quod res istae meipsum concer¬
nerent.
Cùm igitur, vti dictum, sponsus noster, coccineis ve¬
stibus splendentibus exornatus, cum sponsa sua dilectis¬
sima, cujus candida Attalica vestis splendentes admo¬
dum radios de se spargebat, ad dictos Senes accederent,
tunc illico ab illis copulabantur, nec minimum mihi
mouebat mirum, qu od virgo ista, quae tamen sponsi sui
mater esse debebat, tam esset iuuencula, vt iam primum
nata videretur.
Minime autem compertum habeo, qua nimirum in re¬
duo isti peccauerint, quod, cum frater atque soror es¬
sent, tam arctissimo amoris vinculo sese copulauerint,
adeo vt numquam iterum à se inuicem diuelli potuerint,
atque ita incestus quasi insimulati fuêrint. Ambo illi, lo¬
co thalami, & solemnium nuptiarum, in aeternum carce¬
rem (qui tamen, ob generis sui splendorem, insignemque
familiam, vt etiam imposterum mali nihil perpetrent,
sed omneis suas actiones, constitutae ipsis custodiae, notae
& ocu¬
L 2