66
AVREVS
TRACTATVS
Opus
moletrinum
altera
ex
parte
occlusum
est,
quom¬
admodum
etiam
per
Scalam
tutatoriam
molitoris
famu¬
lum
ingredi
videbam,
quem
etiam
illico
sequebar.
Post¬
quàm
igitur
Scalam,
quae
ad
laeuam
tympana
complecte¬
batur,
transcendissem,
stando
res
visas
admirabar.
Tym¬
pana
namque
iam
erant
supra
Scalam,
aqua
nigerrima,
cujus
guttae
tamen
albae
erant,
&
scalatutatoria
non
vltrà
tres
digitos
lata
erat,
nihilominus
iterum
retrocedebam,
ligna
dictae
istius
Scalae
manibus
prensabam,
atque
hac
ratione
illotus
aquam
transcendebam.
Quo
facto
moli¬
torem
istum
seniorem
interrogabam,
quot
haberet
tym¬
pana?
Decem
respondebat
ille.
Metamorphosis
ista
me¬
angebat,
&
libenter
sciuissem,
quae
eiusdem
esset
signifi¬
catio.
Verùm
cum
animaduerterem,
quod
molitor
nil
celare
vellet,
abiebam,
&
ante
molam
strata
eleuataque
quaedam
rupecula,
erat,
in
qua
aliquot
ex
prioribus
Se¬
nibus
ad
solem
obambulabant,
qui
tum
temporis
calidè
admodum
splendebat,
&
litteras,
à
tota
Facultate
ad
ipsos
scriptas,
habebant,
de
quibus
inter
se
inuicem
con¬
sultabant.
Iccirco
tum
animaduertebam,
quae
litterarum
istarum
summa
esset,
quodque
istae
me
concernerent.
Illos
igitur
accedebam,
&
ita
compellabam:
Domini
mei,
an
de
meo
forsitan
luditur
corio?
Imo,
respondebant
illi,
vxorem
nuper
ductam
retinere
debes,
alias
rem
principi
nostro
indicabimus.
Nulla,
inquiebam,
res
ista
indiget
mole¬
stia,
cum
illa
siquidem
ego
quasi
natus,
&
à
teneris
vngui¬
culis
educatus
sum:
Cumque
illam
semel
duxerim,
iccir¬
co
etiam
illam
numquam
deseram,
adeo
vt
etiam
mors
ipsa
nos
separare
minime
debeat:
Ex
corde
siquidem
il¬
lam
ardentissimo
amore
prosequor:
quid
igitur
nunc
quere¬