508
65
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
nihilominus per easdem, ianua prima reserata, satis su¬
perque hortum introspicere potui.
In nomine Dei igitur in hortum me recipiebam, in cu¬
jus medio exiguum aliquem hortulum reperiebam, qui
quadrangularis erat, & ex quolibet latere sex decempe¬
darùm longitudinem in se complectebatur, qui spinis ro¬
saceis circumseptus fragrantissimas rosas proferebat.
Cùm vero parumper plueret, intersplendente sole, gra¬
tissimum Iridem caussabat. Dum autem à hortulo isto
secessissem, & ad eum locum, vbi virgines istae adiuuan¬
dae erant, me contulissem, ecce, loco istius muri, humile
sepimentum deprehendo, & pulcherrima virgo vesteo
Attalica decorata incedebat cùm praestantissimo omni¬
um juuene veste coccina amictus, ambo in brachiis sese
ducentes, multasque bene olentes rosas in manibus suis
tenentes. Ex illis compellando quaerebam, quomodo
sepimentum transcendere potuissent? Hic sponsus me¬
us dilectissimus, respondebat illa, me adiuuit, & ex amoe¬
nissimo isto horto nunc in conclaue nostrùm nos recipi¬
mus, vt alter alteri praestet suam amicitiam. Gratulor mi¬
hi, inferebam ego, quod, absque vlteriore meo labore,
desiderio vestro satisfiat. Nihilominus tamen videtis,
quantum scilicet festinauerim, atque, vobis inseruiendi,
tam longinquum iter breui temporis spacio circumcur¬
sitauerim. Posthaec in magnam aliquam molam venie¬
bam, intrinsecus lapidibus exstructam, in qua tamen
nulla arca, vel alia, ad moletrinam spectantia, reperie¬
bantur, sed per murum quaedam tympana in àquis na¬
tantia conspiciebantur. Cumque eius rei statum explo¬
rare conarer, respondebat mihi senex aliquis molitor:
Opus
I