508
64
AVREVS TRACTATVS.
nunc omnis ipsorum labor esset notorius: praecipue au¬
tem cogitabam: Ecce, si & quam plureis alij homines
tam rancidum obscoenumque laborem perficiunt, qui
saltim speciem aliquam, iuxta cuiusuis typum, non au¬
tem fundamentum in natura habet, iccirco & mihi igno¬
scendum erit. Quocirca, quum artem illam cum fumo
euanescere, pérspectum haberem, non diutius heic im¬
morari volebam, & susceptum iter persequebar.
Cumque iam ad horti januam contenderem, quidam
me vna ex parte torue inspiciebant, adeo vt vererer, ipsos
meum propositum impedituros esse. Alij vero dicebant:
En, hic ad hortum anhelat, & nos tam diuturno tempore
hortulana officia heic praestitimus, & tamen numquam
hortum ingressi sumus: quam belle ipsum ludibrio habe¬
bimus, si in cassum laborauerit. Verùm ista omnia nauci
ego aestumabam, quum horti illius meliorem, quàm illi,
haberem notitiam, licet numquam in illo fuerim, sed ad
medium anuae me recipiebam, quae firmiter occlusa e¬
rat, adeo vt etiam extrinsecus clauis foramen nullum
conspici neque reperiri potuerit. Animaduertebam ta¬
men, quod exiguum rotundumque foramen, quod tamen
vulgaribus oculis conspici non poterat, in ista janua esset:
quocirca, isto in loco januam reserandam, cogitabam,
& mea cùm claue adulterina aperiebam, hortumque in¬
grediebar. Ingressus nunc ianuam, adhuc alias obsera¬
tas portas reperiebam, quas tamen exigua molestia, vel
labore, reserabam. Erat autem illud subdiale, quasi in
bene extructo esset domicilio, circiter sex pedes latum,
& viginti pedes longum, superius cum pauimento ali¬
quo. Licet etiam & reliquae foreis adhuc obseratae essent,
nihi¬