508
63
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
sub ansa, fortiter penetrando, manibus firmissime me te¬
nens, altero in latere progrediebar, donec ad locum ali¬
quem istius muri peruenirem, qui descensu praeceps, & pe¬
riculosus admodum erat. Et tùm demum me poenite¬
bat, quod in altero latere non mansissem, quod etiam ab
interiori loco non amplius attingere poteram: Fieri et¬
iam non erat possibile, vt iterum retrocedere, & altera
via incedere, potuissem. Faciens igitur periculum, &,
pedibus meis bonis confidens, absque damno descende¬
bam: cumque paulo vlterius ambulassem, de nullo am¬
plius periculo mihi constabat, nec sciebam, quo vel mu¬
rus, aut ansa recessissent.
Facta igitur nunc descensione, elegantem inibi rosa¬
rum fruticem deprehendebam, in quo fragrantissimae
rubrae albaeque rosae creuerant, quarum tamen rubrae al¬
bas multitudine superabant. Illarum quasdam decer¬
pebam, illasque pileo meo imponebam. Apparebat au¬
tem mihi inibi murus aliquis, qui magnum hortum cir¬
cundabat. In horto isto erant juuenes, quos virgines li¬
benter accessissent: non tamen multum circumire, vel
magnam molestiam impendere volebant, vt ad horti fo¬
reis peruenissent. Quocirca illarum me miserebat, vi¬
am, qua veneram, repetebam, plana tamen via, & tam ci¬
to progrediebar, vt illico quasdam domos reperirem, vbi
Hortulani aedeis reperire mihi persuadebam. Reperie¬
bam autem ibi multos homines, quorum singuli pecu¬
liares suas cellas habebant, raro duae conjunctae erat, qui
summo studio laborabant: quilibet tamen peculiarem
suum laborem habebat. Quicquid autem agebant, idem
& me antea fecisse & laborasse mihi videbatur, atque
nunc