508
73
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
& perspectum habebam, quod nemo, praeter Regem, &
sponsam, cubiculum ingressus fuisset. Illud autem me in
summam admirationem rapiebat, quod vna, vel altera
vestis tam cito absoluta fuerit, cum tamen priores ante
meos oculos illico euanuerint, adeo vt, quo nimirum
peruenissent, omnino essem nescius, vel pro illis occlu¬
sisset.
Absoluta tamdem pretiosissima ista veste, apparebat
quoque magnus potensque Rex magna in gloria & splen¬
dorem, cui nihil omnino aequabat. Cum vero se obsera¬
tùm animaduerteret, me peramicis blandisque verbis
rogauit, vt nimirùm ipsi foreis reserarem, vt hoc modo
gredi posset, idque non absque singulari meo emolumen¬
to futurum esse. Etiamsi vero mihi grauiter interdictùm
fuisset, ne conclaue reserarem, nihilominus tamen me¬
summa auctoritas, & suauiloquentia Regis me terre¬
bant, vt ipsi hilari promptoque animo foreis reserarem:
cuúmque egrederetur, tam erat humanus, mansuetus,
immo adeo humilis, vt etiam ipso facto comprobaret:
Magnates proceresque nihil magis exornare quàm praedi¬
ctae istae aliaeque virtutes.
Cùm vero dies Caniculares magno in aestu transegis¬
set, intolerabili ferme siti premebatur lassusque defes¬
susque nunc erat, mihique dedit in mandatis, vt à cur¬
rente volocissimaque aqua sub molarum tympanis hau¬
rire ipsique adferre deberem, quod cum perfecissem, il¬
le magno desiderio sitim suam leuabat, in cubiculum su¬
um rursus ingrediebatur, mihique imperabat, vt foreis à
tergo illius atctissime recluderem, nequis ipsum inquic¬
tare, aut è somno illum excitare posset.
In
K