74
AVREVS
TRACT
DE
LAP.
PHIL.
In
eo
paucis
diebus
requiescebat,
&,
vt
sibi
foreis
ite¬
rum
reserarem,
mihi
adclamabat.
Quo
facto,
multo,
quam
antea,
elegantior,
sanguine
ditior,
&
praestantior
mihi
videbatur:
Id
quod
&
tamdem
ipse
animaduerte¬
bat,
illamque
aquam
praestantissimam
saluberrimam¬
que
aquam
esse
iudicabat:
postulabat
igitur
plus
illius
aquae,
&
plus
etiam,
quàm
antea,
de
illa
bibebat,
adeo
vt
etiam
cubiculum
multo
amplius
extruere,
tamdem
a¬
pud
me
decernerem.
Postquam
igitur
Rex
iste
de
praestantissimo
isto
potu,
quem
tamen
rerum
imperiti
pronihilo
aestumant,
sitim
suam,
pro
suo
lubitu,
satis
sufficienterque
sedasset,
tam
apparebat
elegans
praestansque,
vt,
etiam
toto
vitae
meae
tempore,
neque
praestantiorem
aliquam
personam,
neque
pulchriorem
essentiam
actionemque
viderim.
Deduce¬
bat
enim
me
in
regnum
suum,
monstrabatque
mihi
om¬
neis
mundi
diuitias,
&
thesauros,
adeo
vt
fateri
necessum
habeam,
quod
non
solummodo
Regina
veritatem
an¬
nunciauerit,
sed
etiam
potiorem
partem
illis,
qui
ipsum
norunt,
describendi
post
se
reliquerit:
Auri
namque
&
Carbunculorum
nullus
inibi
finis,
sed
renouatio
&
resti¬
tutio
virium
naturalium,
amissae
sanitatis
recuperatio,
omniumque
morborum
sublatiores
vulgaris
erat.
Omni¬
um
vero
praestantissimum
erat,
quod
terrae
illius
Incolae
creatorem
suum
agnoscant,
timeant,
&
reuereantur:
ab
eodem
sapientiam,
intelligentiam,
atque
tamdem,
post
temporalem
hancce
gloriam,
aeternam
beatitudinem
consequantur.
Adquam
nos
iuuet
DEVS
PATER,
FILIVS,
ET
SPIRITVS
SANCTVS.
AMEN.
AVREVM