508
78
AVREVM SECVLVM
di, includendi, obsignandi, arcanoque igni committendi,
mihi procedendum esset, id quod non absque singulari ra¬
tione exercitataque prudentia fieri oportet. Et licet in
scriptis, parabolis, & varijs Philosophorum figuris, singu¬
lari cum industria indagauerim, atque, ad multifaria, mi¬
rabilia, & partim ex proprio ipsorum cerebello nata aeni¬
gmata soluenda, vtplurimum desudauerim: nihilominus
tamen reipsa deprehendi, quod omnia ista merae essent in¬
eptiae, & vanissima phantasmata, quemadmodum illud¬
ipsum Philosophorum Auctores similiter testantur: nempe¬
quod omneis praeparationes, quibus de Geber, Albertus
Magnus, & id genus alij etc. eorumdemue purgationes,
sublimationes, (ementationes, distillationes, rectificatio¬
nes, circulationes, putrefactiones, Conjunctiones, solutio¬
nes, assensiones, coagulationes, calcinationes, incineratio¬
nes, mortificationes, reuificationes etc. Similiter & ipso¬
rum tripodes, Athamor, alembicos reuerberatorios, lique¬
factorios, fimum equarium, cinerem, arenam, cucurbitam,
Pellican violam, retort, fixatorium esc. meras sophisticas,
seductorias, inutilesque res esse, quemadmodum & ego ipse
illud in ipsa rei veritate fateri necessum habeo. Nobilis
siquidem Natura, quae propria sua substantia libenter de¬
lectatur, de futilitate ista nihil nouit. Vnde Theophrastus,
in Secreto Magico de Lap. Philosophico, de illis, qui ma¬
teriam