508
79
REDIVIVVM.
teriam lapidis in vino, imperfectis corporibus, sanguine,
Marcasitis, Mercurio, sulphure, vrina, stercore, auripi¬
gmento, & in herbis, vtpote: Chelidonia, Hyssopo, Hede¬
ra etc. quaerunt, recte ait: Omnia mendaciis & furtis re¬
ferta esse, quibus homines seducant, crumenas ipsorum
mulgeant, tempus temere inutiliterque consumunt, &
dumtaxat stulta ipsorum capita sequuntur, quod antea ni¬
bil potest efficere quod à Natura requiritur. Eja, quaeso,
dicas nunc mihi quis me in terrae Mineralibus, aquarum
distillationibus etc. juuet? an in ijsdem forsitan etiam ho¬
mines reperiuntur, qui vinum renouant, vel vrinam
infantilem mingunt, ex quibus metalla conficiuntur: aut
pharmacopolas intus esse autumas, qui sic omnia vendant,
quibus metalla conficere possis: Stulte, an non intelligis,
quod erres, quodque nihil illarum rerum ad naturam per¬
tineat? An Deum superare conaris, quod ex sanguine me¬
talla facere adtentas? Fac igitur ex equo hominem, vel ex
mure vaccam, quae tum tibi bonum lac largitur: hoc item
est multiplicatio. Fit autem minime, & quàm minus illud
fieri potest, tam minus etiam ex antedictis remedijs metal¬
la facere poteris. Ars enim non ex natura est, & quod il¬
la creauit, ibi ars nullam operationem habere potest. Si
foemina infantem masculum peperit, ex eo tum natura pu¬
ellulam aliquam formare non potis est: quae res etiam ad
illam
K 3