508
80
AVREVM SECVLVM
iulam applicentur. Ex quibus quiuis sanae mentis facile
colligere potest, quomodo, & qua ratione videlicet, &
quibus etiam in rebus, benedicta materia quaerenda, &
reperienda siet. Nemo autem sibi fursit an imaginetur,
quulto minut à quoquam artifice sibi persuadeti patiatur,
quod, licet etiam vere veram materiam, aut per arca¬
nam Dei reuelationem, vel illorum, qui illam cognoscunt,
etiam sciat, norit, & in manibus habeat, tum pari modo
illam reserandi, purum ab impuro ad sumnum separandi,
& purificandi, omnino intelligat. Ah, mi laborator ni¬
mis multum erras. Canis nunc primum in mosco sepultus
latitat, & tam ars, quàm eruditus animus ad rem requi¬
ritur. Vide, exempli gratia, quid ab initio à me audiue¬
ris, quod nimirum es ipse per integrum quinquennium ve¬
ram lapidis materiam nouerim, & tamen, toto isto tem¬
pore, modum cum illa procedendi ignor auerim, donec tam¬
dem, post annum sextum, potentiae clauis, per arcanam
reuelationem, ab omnipotente Deo fuit concredita. Eam¬
dem istam clauem vero veteres Patriarchae, Prophetae,
& Philosophi semper, omnibusque temporibus vi arca¬
nam & occultatam custodiuerunt: Si enim, ait Monar¬
cha loco dicto, illud manifesto scriptitassent, cvt quilibet
cerdo, vel circumforaneus id intelligere potuisset, id ma¬
gnum esset furtum, nullum vero mysterium, magnaque
mala