508
90
AVREVM SECVLVM
stes exhorresceres, Saturnus planeta, auus illius, ira ac¬
census, eamdem, mera ex ira, in id, quod ante partum su¬
um fuerat, iterum commutabat: atque hac ratione Sa¬
turnum ex contemptu offendisti, atque ad illius mor¬
tem, corruptionem, & finalem denique interitum, an¬
sam dedisti. Illa ipsa siquidem est, qua de Senior ita ait:
"Vae, vae mihi: adferto mihi nudam foeminam, dum corpus meum in ui¬
sibile, & nondum ego mater facta essem, doneo secunda vice nascerer,
tunc omnium herbacearum radicum vires pariebam, in essentia mea
victoria reportabam, etc." Ista emphatica corque penetran¬
tia verba admodum peregrina mihi videbantur, attamen
Zelùm pro virili reprimebam, & contra illa solemniter
protestabar, quod de illius filia mihi nihil omnino con¬
staret, multo minus ad eiusdem mortem, corruptionem
& interitum ansam praebuissem: illius vestes quidem in¬
tegrum per quinquennium in cubiculo meo adseruas¬
sem, praenimia coecitate tamen illas nondum cognouis¬
sem, nec illarum vtilitatem excogitare potuissem: atque,
ea de caussa, tam coram ipso Deo, quàm hominibus essem
innocens. Legitima benefundata ista mea excusatio ve¬
tulae materculae summopere arridebat, meque intuens
dicebat: Animaduerto & colligo ex syncera tua consci¬
entia, quod sies innocens, atque, ob istam tuam innocen¬
tiam, loco mercedis, grande praemium reportabis. Quo
circa fideli ex corde, in arcano tamen, tibi reuelabo:
quod nimirum filia mea singulari examore, &, erga te,
adfectione, sub remansis illius vestibus canam morma¬
liatam cistulam post se in haereditatem tibi reliquerit,
quae crasso, nigro, & rancido panno obducta est, (interea
mihi vitrum, lixiuio plenum, mihi porrigebat, & vlterius
loqui