508
89
REDIVIVVM.
existimans si forsitan illas adtingerem, aut verterem,
quod tum momorabile quiddam mihi posset, continge¬
re. Verum in somno à nimio vestium foetore venenoso,
vehementer infectus & inflammatus oram, adeo vt oculi¬
mei tempus gratiae intueri haud poterant, neque cor me¬
um ingentem Salomonis sapientiam cognoscebat.
Postquam vero saepius nunc dictae vestes per 5. annos
in cubiculo meae jacuissent, nec, ad quid prodessent illa,
noscerem, tamdem illas Vulcano consecrare domicili¬
umque permutare cogitabam. Illis igitur cogitationi¬
bus intentus: insequente nocte centum annorum vetula¬
mihi in somnio adparebat, &, sequentem in modum;
asperis verbis me increpabat: Ingratissime mortalium,
nunc per integrum quinquennium filiae meae vostes; sub
quibus praecipua illius Clinodia latitarunt, tibi concre¬
didi: nec tamen toto isto tempore illas purgasti, nec ver¬
miculos ex iisdem sustulisti, & tamen super haec omnia
easdem nunc comburere meditaris: nec tibi sufficit,
quòd caussa mortis & interitus sies meae filiae? Tunc, &
ego ira inflammabar, eidemque respondebam: Quomo¬
do verba ista tua interpretabor? an nunc latronem me¬
facere conaris, quùm tamen quinque annorum curricu¬
lo filiam tuam minime conspexerim, nec gry quidem de
illa inaudierim? qua ratione igitur illius mortis caussa¬
esse potero? Sermonem meum vero illa interrumpens,
pergebat illa: Omnia vera sunt: In Deum tamen graui¬
terpeccasti: quocirca, etiam filia mea potiri, nec à me¬
promissum lixiuium Philosophicum ad abluendas illi¬
uis vestes, impetrare potuisti. Quum enim ab initio, quo
Salomon tibi filiam meam beniuole tradebat, istius ve¬
stes
M