508
103
AQVARIVM
SAPIENTVM.
Hoc est,
BREVIS EXPLICATIO ADMI¬
randi pręstantissimique Aquarij Sa¬
pientum, quod alias Lapis
Philosophorum ap¬
pellatur.
IAm ab initio mundi omnibus temporibus
multi & singulares à Deo summe illumi¬
nati, & experientissimi Philosophi, &, in¬
mundana sapientia, doctissimi Gentiles
extiterunt & reperti sunt, qui naturam &
vires interiorum creaturarum diligentis¬
sime considerarunt, & dein exacte discere conati sunt.
Ex quibus omnibus magno desiderio & labore omnem
suam operam & studium indagando contulerunt, num
videlicet aliquid in rerum natura inueniendum esset,
quod terrenum hominis corpus, ante destructionem &
mortalitatem, in perpetuaque vita & statu integro atque
prospero conseruare posset. Ex singulari enim, diuina in¬
fluentia, & naturae lumine, viderunt atque cognouerunt,
quod