508
104
AQUARIVM
quod singulare; arcanum, & mirandum quiddam hocce
in mundo esse oporteat, quod DEVS omnipotens in hu¬
mani generis emolumentum constituisset, nimirum vt
omne illud, quod in vniuerso terrarum orbe imperfe¬
ctum, mancum, corruptumque esset, iterum per singula¬
rem arcanamque istam rem renouaretur, & perfectae suae
plenitudini denuo restitueretur.
Diligentissima autem exactissimaque ista sua indaga¬
tione tamdem hoc explorarunt atque didicerunt, quo¬
modo videlicet nihil omnino in hoc mundo reperien¬
dum esset, quod terrenum corruptibileque corpus à mor¬
te liberare posset (vtpote quae Protoplastis [sic], Adamo &
Euae, in poenam constituta impositaque esset, atque ab ipsorum
posteris numquam sese separari pateretur) nisi rem hanc
vnicam, quae in se ipsa à natura corrumpens, & à Deo, ho¬
minis in emolumentum, ordinata est, vt corruptionem
auferret, omnia imperfecta corpora iterum sanare pos¬
set, vetus purificaret, & vitam breuem, quemadmodum
in Patriarchis veteribus, prolongaret.
Admirandas arcanasque istiusmodi res probi peritique
Philosophi summa diligentia & studio tam diu inuesti¬
garunt, donec illas, illarumque vtilem vsum, inuenerunt,
quo per omne vitae suae tempus sese recrearunt, conser¬
uarunt, didicerunt, atque consequuti sunt. Quod tamen
summum mirandumque mysterium ante ipsos omnes
quoque S. Patriarchae vere sciuerunt & habuerunt, at¬
que, absque omni dubio, Adamo, summo patrum patri, à
Deo ipso ab initio reuelatum monstratumque fuit, idque
postmodum omnes Patriarchae ab ipso (Adamo) haeredi¬
tario jure acceperunt, & ex illius viribus corporis sui va¬
letudi¬