508
105
SAPIENTVM.
letudinem, longaeuamque vitam, ac simul ingentes diui¬
tias eo ipso impetrarunt atque consequuti sunt. Diui¬
nam, imo admirandam istam rem ante dicti Gentiles,
postam illam adepti fuissent, pro lingulari Dei dono,
summaque arcanissimaque arte habuerunt, atque ni¬
hilominus simul iuxta viderunt, quod illa, per diuinam
prouidentiam, pauciori hominùm parti reuelata, & ma¬
iori hujus mundi parti occultata siet & mancat: ea pro¬
pter etiam eamdem omni tempore pro virili summo stu¬
dio occultatam conseruarunt.
Ne tamen illa ab interitu suo omnino iterum euanes¬
ceret, & obliuioni traderetur, sed & ad posteros quoque
imposterum porro propagaretur atque conseruaretur:
iccirco illam libris suis inseruerunt, atque hac ratione fi¬
delissimis suis discipulis multas praeclarissimas instructio,
nes & doctrinas de istiusmodi scriptis communicarunt,
atque post se reliquerunt: id omne tamen verbis allego¬
ricis ita occultarunt atque implicarunt, vt etiamnum
hodic pauci eorum reperiantur, qui sufficiens certumque
fundamentum ex eo haurire, possint. Illud autem cortis
de caussis, nec remere ab ipsis factum est, vt ij, qui sapien¬
tiam hanc quaerunt, Deum (in cuius manu omnia sita
sunt,) citius ardentiusque, ad impetrandam illam, in¬
uocent, &, postquam ea ipsis reuelata fuerit, ipsi soli glo¬
riam honoremque adtribuant, gratesque debitas persol¬
uant: ne praeterea quoque margaritae nobilissimae porcis
proijciantur. Si enim illud impio mundo manifestare¬
tur, tunc, ob nimiam suam auaritiam, nihil aliud, nisi hoc
vnicum, desideraret, & tamdem, neglecto omni labore
atque diligentia, dissoluta ferinaque vita subsequeretur.
Etiamsi
O