508
106
AQVARIVM
Etiamsi vero toties dicti Philosophi de praestantissima
ista arte diuersimode multumque disputarint, illamque
etiam, modo dictam istam ob causam, multis peculiari¬
bus singularibusque nominibus, parabolis, mirabilibus,
peregrinis sophisticisque verbis indigitauerint: nihilo¬
minus tamen commutatitiis istis loquutionibus, vnanimi
omnium consensu, ad vnicum scopum vnicamque mate¬
riam, quae ad artem istam pertinent, ducere & monstra¬
re voluerunt. Cuius arcanae materiae indagatores tamen
saepissime ab arte ista aberrarunt, & limites eo ipso trans¬
gressi sunt. Omnibus enim temporibus, etiam in hodier¬
num vsque diem, non dumtaxat vulgares, verum etiam
alij multi praestantes, mundanaeque sapientiae peritissimi
Viri reperti sunt, qui ad sapientiam illam anhelarunt:
quique non solummodo summo studio & diligentia, sed
etiam magno labore & sumptu illam quaesiuerunt, & im¬
petrare desiderarunt: numquam tamen ad illam perue¬
nire, multo minus illius participes fieri potuerunt. Immo
vt plurimi, aureo hamo piscaturi, saepenumero in irrepa¬
rabilia damna seipsos praecipitarunt, & tamdem summo
cùm ludibrio ab illius, sapientiae indagatione abstinere
omnino necessum habuerunt. Ne tamen de arcanae hu¬
ius artis fundamentali certitudine aliquis dubitare quę¬
at, illamque, pro impij hujus mundi more atque consue¬
tudine, pro mero figmento forsitan habeat: eapropter,
exceptis nunc iis, quorum in ipsa SS. scriptura fit mentio,
saltim authenticos Philosophos, vna cum aliis ipsorum
Successoribus, qui artem istam vere norunt, habuerunt,
illiusque participes facti sunt, heic ordine & nominete¬
nus in medium adferam, quales sunt: Hermes Trismegi¬
stus,