508
107
SAPIENTVM.
stus, Pythagoras, Benedictus Iesu, Alexander Magnus,
Plato, Theophrastus, Auicenna, Galenus, Hippocrates,
Lucianus, Longanus, Rasis, Archelaus, Rupescissa, Au¬
ctor Rosarij majoris, Maria Prophetissa, Dionysius [sic\
Zachar, Haly, Morienes, Calid, Constantius, Serapion,
Albertus Magnus, Estrod, Arnoldus de Villa noua, Ge¬
ber, Reinmundus Lullius, Rogerius Baco, Alanus, Tho¬
mas Aquinas, Marcellus Palingenius: Et illi qui neoteri¬
ci, & hodiernis nostris temporibus vixerunt, vtpote:
Bernardus, Treuisanus Comes, Fr. Basilius Valentinus,
Philippus Theophrastus, & plureis adhuc alij. Quem¬
admodum nullum omnino est dubium, quod adhuc ho¬
dierna luce eorum aliqui, qui, per Dei gratiam, illius sunt
participes, illaque, attamen arcano sub silentio, etiam cot¬
tidie fruuntur, inueniri possent. Cùm itaque ordine nunc
commemorati Philosophi de summo isto Magisterio ve¬
re, & absque omni fuco, scripserint, atque insuper demon¬
strationem suam ex vero fundamento, & recta scaturigi¬
ne Naturae, didicerint: reperiuntur tamen, vice versa,
multi pseudophilosophi & impostores, qui de artis illius
scientia falso gloriantur, & simili modo de eadem docere
conantur, supra dictorum Philosophorum scriptis, pro
doli sui operculo, turpiter nefarieque abutuntur, homi¬
num oculis glaucoma obiiciunt, iisdemque, pro lubitu
suo imponunt. Quocirca non tam ipsi impostores: quam
falso decepti sequentem admonitionem probe perpen¬
dere necessum habent.
Alpha: Chymista nota; Graecorum quod tibi beta
Literulam, enim monstrat, fertur & haec alibi.
Hanc
O 2