508
108
AQVARIVM.
Hanc memora, recti praetextu fallito nullum,
Et fac, ne claudas vocegemente diem.
ITEM.
Non fidas Chymico qui distillauerit aera
Ex cista, si tu cautus es, ergo caue.
Si non vis damnum sanna sentire nefandum,
Aufuge tunc tantos improbitate viros.
Simplicis ingenij sequere & pietate modestos,
Non tumidos: laus est posse, bonoque frui.
Tales dic modo vbi inuenies?
Quere tamen caros, belli haud cecidere per annum hunc,
Praecellunt reliquis pondere, reque opere.
Cum itaque adhuc fideles diligentesque laboratores
& discipuli arcanae huius artis philosophicae, qui libenter
recta certaque via, absque multis aliis ambagibus, ad il¬
lam proficisci conarentur, multis in locis reperiantur, qui
tamen, per dictos ante homines improbos, sophisticosque
impostores, eorumdemque nullius pretij latratus atque
praetensiones partim ita perturbantur, errorique impli¬
cantur, ut multi pene nesciant, an in eadem (arte) aut vl¬
terius progredi, vel iterum retrocedere debeant. Iccirco
de arte ista pauca equidem, vera tamen, & fundamento,
suo fulta, in lucem proferre atque explicare constitui. Et
iamsi vero me haud immerito indignum, atque satis
quidem rudem iudicem, vt de tanto mysterio tractare,
vel scribere debeam: nihilominus tamen cum per DEI
TER OPT. MAX. gratiam, (vt sine gloriae cupiditate
heic loquar) eo vsque progressus sim, quo pauci, immo¬
multa millium innumerabilia, minime peruenerunt, &
ne et¬