508
111
SAPIENTVM.
possis, de quo sane ne vmquam tibi cogitandum fuisset,
adeo in corde tuo ipse senties, quomodo nimirum Deus
clementissimus orationem tuam clementissime etiam
exaudiuerit, &, ad felicem ingressum, tibi quasi iam iam
reuelationem exhibuerit & monstrauerit.
Posthaec, prostratus in genua tua, humili contritoque
corde ipsi, pro precum tuarum exauditione, grates debi¬
tas, laudem, gloriam, honoremque persoluas, simulque
iterum etiam atque etiam roges, vt inchoatam istam gra¬
tiam, quam iam modo in corde tuo percepisti, etiam &
porro per spiritum suum sanctum propagare, teque ita
regere dignetur, vt tam alto mysterio, si tibi nunc omni
no reuelatum sict, recte vti, illudque ita tractare queas, vt
id ad solam sanctissimi ipsius nominis gloriam & hono¬
rem, indigentisque proximi vtilitatem correctionemque,
dirigatur.
Cogitabis praeterea, & tum cogitationes istas probe
apud te perpendes, ne, & quidem sub iactura aeternae tuae
salutis atque beatitudinis, forsitan mysterium illud indi¬
gno vel impio alicui reueles, multo minus communices,
aut, illius participem ipsum facias. In summa neutiquam
isto abuteris, sed, vti modo diximus, ad solam Dei gloriam,
non vero adpropriam tuam laudem, conuertes. Iuxta illud, iterum
tibi cogitandum est, quod, nisi id faceres, sed cum periculo
metam forsitan transilires, Deus te impunitum haud reli¬
cturus esset, & tum millies multo melius fuisset, vt num¬
quam de eo aliquid sciuisses, aut cognouisses.
Hisce bene perpensis, & tum te Deo (qui rideri sese
non patitur) in eo quasi deuouisti, & tibi ipsi, hac ratione,
metam scopumque praefixisti: tunc tamdem primumque
discere