508
112
AQVARIVM.
discerè incipe, quomodo DEVS, Triunus, ab initio vni¬
uersalem naturam ordinauerit, quid illa siet, quid possit,
& quomodo illa, rebus in omnibus, adhuc hodie, inuisi¬
bili quodam modo operetur, & sola in DEI voluntate
consistat, habitationemque suam inibi habeat. Sine nam¬
que naturae vera agnitione opus illud, absque remersta¬
te & periculo, aegre inchoare poteris. Naturae qualitas &
proprietas autem est, vt videlicet vnica, vera, simplex, in
essentia sua perfecta, & occultus insuper aliquis spiritus
in ea occultatus & conclusus siet. Si itaque nunc illam
velis cognoscere, tunc, aeque ac natura ipsa est, verùm,
simplicem, patientem, constantem, immo pium, & pro¬
ximo innoxium, &, in summa, regeneratum nouumque
hominem illum esse oportet.
Si itaque nunc te ita constitutum esse agnoueris, tunc
natura ad naturam sese mox adaptabit, atque conforma¬
bit, & iuxta simul ineffabilis tam corporis, quàm animae,
vtilitas apud te fiet conspicua.
Indagatio & speculatio enim istius artis tam summe
tilis conducibilisque tibi erit, vt, si principia in ea recte
cognoueris, te quasi violenter ad miraculorum diuino¬
rum cognitionem ductura sient, adeo vt eo ipso omne il¬
lud, quod temporale, & coram mundo in summo habe¬
tur pretio nullius pretij aestumaueris. Vice versa vero qui
per diuitias ad artem istam anhelare nititur, illamque ad
mundi huius superbiam vanitatemque conuertere cona¬
tur, is, vt ad exoptatum finem peruenturus siet, numquam
sibi persuadeat. Quocirca animus, atque, adeo omneis
tuae cogitationes ab omnibus rebus terrenis alienae, de¬
nuo quasi creatae, & Soli DEO deditae sunto. Probe enim
illud