508
118
AQVARIVM.
"Mille forent: Anima & corpus quoque Spiritus extant.
Splendent Sat, Sulphur, Mercuriusque grauis.
Tu confide mihi, trifolinum intellige gramen,
Scis vocem & cantum, tunc Sophus arte clues."
ALIVD
MVLTO EXPLICATIVS.
"Res vna hoc mundo est, passim reperitur: & hoc fit
Casit fortuito, sedulitate carens.
Caesius & viridis; dictu mirabile numen
Huicce rei rubidus par color albus inest.
Sicut aqua huc subito fluit & ceu flumina vadit,
Non madidat, magno pondere fitque leui.
Nomina mille darem, ast haec ignorant quoque mille,
Vulgare est visi, cùm tamen arte graue.
Qui medio soluet, sapiens qui tertio & inde
Claudet, Subiectum hic nobile rectus habet."
Aenigma aliud.
LApidis hujus genus vndique est: conceptio eius fit in
inferno, partus in terra, vitam inuenit in coelo, mori¬
tur in tempore, & demum beatitudinem aeternam im¬
petrat.
Si quis igitur indigitantam istam virtute praeditam ma¬
teriam (quae partim coelestis, partim terrena, & ab initio
recta confusio vel mixta aliqua essentia, etiam cum om¬
nino nullo nominando colore, commemoranda est) ad
manus habeat, eamdemque rite beneque cognoscat,
(quam cognitionem etiam Philosophi, omnibus tempo¬
ribus,