508
119
SAPIENTVM.
ribus, pro principali operis hujus membro habuerunt)
tunc illi omnia requisita, & quae porro illius praeparatio
postulare videtur, summo studio praestanda sunt. Prius¬
quam tamen vnicus manuum labor cum illa suscipiatur,
necessario quilibet pius artifex ante datam doctrinam si¬
bi sedulo in memoriam denuo reuocet; atque simul fide¬
liter siet admonitus, ne prius cum arcano isto opere, &
imperscrutabili, qui sub isto occultatus latitat, spiritu, se¬
se fortassis implicet, nisi illum in profundis suis qualitati¬
bus atque proprietatibus, atque pro exigente naturae con¬
formitate, prius explorauerit. Quemadmodum Philo¬
sophorum aliquis ea de re monet, & inquit: Cum hoc spi¬
ritu nihil tibi intercedat commercij, nisi prius cognitio¬
nem & scientiam illius exacte noueris. Mirabilis enim
Deus est in operibus suis, & sapientia illius caret numero,
quique, vti supra dictum, sese rideri non patitur. Cujus
rei sane aliquot exempla heic in medium proferri pos¬
sent, quomodo videlicet multi satis quidem leuiter operi¬
isti sese implicauerint, iacta autem alea res ipsis adeo ma¬
le cesserit, vt quidam partim in ipso opere mortui reperti,
vel alias, per alium aliquem infortunatum casum, graui¬
ter vulnerati fuerint. Non enim leuis momenti res est,
quemadmodum nonnulli sibi somniari patiuntur,
putantes, quum Philosophi illud lusui puerili, & labo¬
ri foemineo comparent, & sese illud idem facturos esse.
Alia philosophorum fuit opinio, qui operis hujus labo¬
rem posthumum, per se sat facilem, & nullius omnino
momenti, intellexerunt, illudque dumtaxat iis, qui à
Deo ad id dignati fuerant, illiusque cognitione dotatique
erant, adeo simpliciter leuiterque indigitarunt. Caue
igitur,