508
124
AQVARIVM.
mersum omnino, corrumperetur perdereturuc.
Quemadmodum enim nullum semen, dum terrae in¬
iectum ab initio nimiam aquam, pluuiam, vel humidita¬
tem habet, nullos fructus profert, sed, veluti agricolae se¬
ges, immergitur atque suffocatur, ita quoque hac cum re¬
simili modo comparatum est. Hoc itidem peracto, tunc
vitrum, vel vasculum vitreum, diligentissime obsignato,
vel conglutinato, ne forsitan impositùm Compositum
dore; suo destituantur, vel auolet: alembico tuo dein im¬
ponito, & gradu vno altum, lenem, continuum, aereum
vaporosumque ignem substernito, cuius calor, gallinae,
ouis suis incubantis, calori comparandus est.
NOTA.
PHilosophi de vaporoso igne varia Scripta ediderunt,
quem ignem Sapientiae appellarunt, & simul, inter
lia, affirmarunt, illum non elementarem & materialem,
sed essentialem, vel praeternaturalem, ignem essę, qui et¬
iam bene diuinus ignis, nominatur, hoc est, aqua Mercu¬
rij, quae vulgari cum igne, auxilio & arte, incitatur, ab in¬
itio leniter conjunctim digerire & coquire, summa ta¬
men data cura atque opera, ne de eo aliquid sublimet,
vel, veluti Philosophi parabolice loquuntur, vxor viro
imperet, aut maritus imperio suo, erga costam suam abu¬
tatur etc idque tùm processum suum ordine continuo,
absque vllo alio ad id pertinente labore solius ignis cura¬
& administratione exceptis) à seipso perficit: vtpote pri¬
mo terrenum adductum Corpus Solis per omnia solui¬
tur, conteritur, destruitur, & putrescit, atque adeo omni¬
bus