508
123
SAPIENTVM.
omnino (si per Antimonium vel per coelum & Sphaeram Sa¬
turni transuit, & inibi sese a suis sordib. purificauit) purum
deprehendatur, alias materia altera cum spiritu, vir¬
tute, & efficacia sua in hoc ingredi non potest. Hoc enim
opus per omnia purum corpus requirit, nec penes, apud,
& circum se impuri quiddam vmquam tolerare potest.
Si igitur nunc tam aquae, quàm auri, partes dissimiles
(quae duo non dumtaxat iuxta QVALITATEM, sed etiam
secundum QUANTITATEM suam magnae sunt dissi¬
militudinis: primum siquidem, quando praeparatum, fa¬
cile, tenue, subtile, atque molle, alterum autem graue
admodum, firmum, atque durum est) in patera solutoria
conjunctae, & in siccum quasi liquorem, vel amalguma
redactae sunt, tunc illas primum sex, vel septem diebus in
tepido calore relinquas, vt saltim tepidum quiddam de¬
prehendatur: tunc iterum de prioribus tribus aquae par¬
tibus vnam partem detrahe, illamque rotundo inusitato
vitreo vasculo, phiolae vel ouo simili, infunde, tempera¬
tum liquorem in medium illius pone, & tunc iterum sex,
vel septem diebus ita relinquito, & tunc Corpus Solis per
aquam sensim dissoluitur: Quo facto amborum horum
conjunctio suum sumit initium, & inibi vnum in altero
tam suauiter & eleganter, veluti glacies in aqua calida,
miscetur. Idque Philosophi diuersimode indigitarunt,
atque Sponso, & Sponsae alicui (quemadmodum etiam
Salomon in Cantico Canticorum suo ait) compararunt.
Hoc si factum, tunc primam asseruatam tertiam partem
quoque aliis superaddito, attamen non in vno, vel ad v¬
num diem, sed diuersis septem vicibus, intropositum e¬
nim corpus alias nimis humidum fieret, & tandem im¬
mer¬
Q 2