508
122
AQUARIVM
sese exhibeat, vt hac ratione iuxta illam omnem hunc ce
tuùm laborem dirigas. Illud siquidem si nosti, tunc su¬
pradictae praeparatae aquosae materiei duas partes sumi¬
to, & ex iisdem iterum postea tres diuersas partes, qua¬
rum priores duae partes tibi summo studio custodiendae
sunt. Ad priorem tertiam partem iterum primo aliam
aliquam materialem materiam, id quod elegantissimum
à Deo creatum summe dotatum auri corpus, (quod
primae materiae proxime adfine, & eidem quoque gratis¬
simum acceptissimumque est) vnam partem ad duode¬
cimam computando, ad primam fermentationem loca¬
bis, & cum illa coniunges: ambae enim, tamquam prio¬
res quasi, spirituales praeparatae aquosae materiae, &
hoc terrenum corpus Solis coniungi, & vnum in cor¬
pus redigi oportet.
Notandum tamen heic est, quod vulgare aurum rei
huic non inseruiat, sed pro minus idoneo & mortuo qua¬
si habendum siet. Licet enim illud ab Omnipotente
Deo, prae caeteris metallis omnibus, pro elegantissimo &
pretiosissimo dignatum fuerit, nihilominus tamen, dum
adhuc in aerifodinis latitauit, in perfectione sua crescen¬
do impeditum fuit. Per diuturnum praeterea vsum in vi¬
ribus suis interioribus, hoc est, habente suo sulphure, ani¬
ma illius, nimium debilitatur, & semper adhuc indies re¬
bus aliis illicitis, quae ipsi minime conueniunt, miscetur,
vnitur, atque inquinatur, atque èo ipso indies eo magis
magisque ad rem hanc minus heic idoneum redditur.
Summo igitur studio tibi de puro, viuum spiritum haben¬
te auro prospicito, quod in sulphure suo, veluti ante dixi¬
mus, nondum debilitatum, nec dolo aliquo falsatum, sed
omni¬