508
127
SAPIENTVM
quid sese sublimet, & ascendat, vel quasi rubrum oleum
(quod tamen admodum malum est indicium) materiam
supernatet.
II. Sin simul aut ante, vel post albedinem ante tem¬
pus rubescere incipiat.
III. Sin in fine sese non prodere velit, vel sese recte
coagulari non patiatur.
IV. Si materia per aestum ita mutata & inuerfa siet, vt
etiam, dum eximitur, in candente ferro non illico, instar
cerae, liquescat ferrumque tingat pingatque, & postmo¬
dum etiam in igne non probata inueniatur. Illa omnia,
inquam, memorabilia sunt signa, ex quibus colligen¬
dum, quod hoc opus non recte ordinatum, institutum,
vel alias negligenter & incuriose neglectum fuerit.
Quibus defectibus, viisque erroneis omnibus tamen,
nisi inualuerint, & mature iisdem prospectum siet, facile
obuiari, illaeque adhuc bene corrigi atque restitui pote¬
runt. Summa autem diligentia, cum illis heic tractandi,
requiritur, eoque artificiosae manuum apprehensiones
atque ordinaria media, quae perito exercitatoque alicui¬
artifici necessario nota sunto.
Verum enimuero, in Tyronum, artis huius amatorum,
discipulorumque gratiam media ista quam breuissime
heic ordine recensebo: vtpote, si forsitan contingat, vt
dictorum errorum vnus, vel etiam plureis deprehende¬
rentur: tunc totum impositum compositum ex vitro
iterum sumere, illud denuo soluere, & cum ante dicta
qua Mercurij (quam Philosophi etiam lac virginis, vel
primae materiae, eiusdem lac, sanguinem, & sudorem:
Item, indestructibilem fontem, vel aquam vitae, quae ta¬
men