508
128.
AQVARIVM.
men etiam maximum venenum in se continet, nomina¬
runt) imbibere, humectare & efficacem reddere, & tum
iterum tam diu coquere poteris, donec nihil amplius,
sublimet, vel sursum ascendat, aut congelatio & fixatio in
ipso opere perfecte, quemadmodum antea indigitatum
est, & recte sese repraesentet: De subsequente sua fermen¬
tatione atque multiplicatione in tertia parte, de illius vti¬
litate, plura dicentur.
De tempore praeterea, quod ad id requiritur, quando,
& quamdiu videlicet ad quemlibet Actum ista expedi¬
tio fiat, heic aliquanto fusius aliquid dicendum esset, id
quod tamen hoc in loco nullo certo termino describi
poterit. Dicti enim isti Philosophi diuersae sunt opinio¬
nis, cum quemadmodum ex ipsorum Scriptis videre est,
semper vnus prae altero, effectum tardius consequitur.
Verùm antehac admonuimus, & diximus, quod in iis
mnibus natura (quemadmodum illa rebus in omnibus
sese repraesentat) bene obseruanda siet. Quod si quis fa¬
cit, illud sedulo obseruat, & in omni re simul rectum me¬
dium tenet, tunc citius tali cum opere ad perfectionem
peruenire poterit.
Sed adhortor simul & informo te hac in re, quod ni¬
mirum sub ingressu anterioris, vel posterioris laboris
cùm calculo tuo, non hunc Characterem X. medium,
vel punctum transcendere, sed iuste diuidere & tum
porro cum dimidia huiue Xaracteris parte (hoc est, V.).
in operis hujus compositione retrocedere debeas. Quo¬
facto, tum postea, si illud iterum conjunctim recolligas,
& XX. ipsius partem recte numeres; in isto numero (nisi
aliud intercidat obstaculum) vel tempore, cum opere
tuo