508
136
AQUARIVM
matur, & ad illam partem, tres aliae partes pondere optu¬
mi & praecipui auri, quod per Antimonium bene actum
& purificatum fuit, & postmodum, quantum equidem
fieri potuit, in tenuissimas laminas redactum est, suma¬
tur, & coniunctim lebeti liquefactorio iniectum in ignem
collocetur, vt hac ratione materia bene liquefiat fluat¬
que, quemadmodum illius praeparatio rnicuique artifici¬
iam ante nota erit.
Quo facto impositum tum compositum etiam in pu¬
ram efficacemque Tincturam transmutabitur, adeo vt
cùm vnica Tincturae illius parte, dein etiam mille simplici¬
um metallorum partes tingere, & ad purum aurum redi¬
gere tunc potis sis.
Notandum tamen heic est, quod, quo propius metalla¬
materiae propinqua, & quo puriora sunt, tanto facilius
etiam eadem admittat, recipiat, & Multiplicatio quoque
eo altior & commodior sese repraesentet. Omne enim
impurum minusque idoneum, quicquid de iisdem heic
reperitur, separatur, &, tamquam recrementa, vel
metalli feces, omnino abijcitur. Simili quoque modo &
cùm imperfectis metallis & vitiosis lapillis pretiosis
transmutatio fieri, & Chrystallum ita tingi potest, vt et¬
iam cum Nobilissimis pretiosissimisque lapillis aequipa¬
retur, & multae insuper res adhuc aliae, quae impio mun¬
do neutiquam reuelandae, eo ipso perfici poterunt. Ta¬
les, & id genus alias res praestantissimas saepius à nobis
commemorati Philosophi, quemadmodum etiam adhuc
hodie omneis veri Christiani, qui arte & clinodio isto à
DEO TER OPTVMO MAXVMO donati dotati¬
que sunt, pro vilissimo & minimo in hocce Magisterio
habue¬