508
146
AQUARIVM
ille, qui vobiscum loquitur. Et porro ita Iudaeos compel¬
lat: Amen, Amen dico vobis, antequam Abraham esset,
ego eram. Ex quibus testimoniis inconuincibiliter sequi¬
tur, quod nullum initium, sed ab omni aeternitate pri¬
mum suum Ens habuerit, & absque omni fine in omnem
aeternitatem etiam mansurus est.
Et quamuis illa agnitio nullibi, nisi in DEI verbo, vete¬
ri, atque Nouo Tostamento, consistit, & ex illa ipsa conse¬
qui atque impetrari potest: nihilominus tamen illi, qui
eam inquirit, (2. Tim. 3. Et cùm tu à pueritia) indicabo quod
summa heic diligentia impendenda siet. Si enim aliquis
ab initio ista in agnitione erraret, vel sinistre rem tange¬
ret, is tum omnem suum subsequentem laborem frustra
impensurus esset. Omneis iccirco sese recte probare, re¬
ctamque auream apprehensionem, in verbi separatione
heic recte addiscere, oculos (intellige animi & animae)
bene ac recte aperire, idque interno lumine, 1. Iohan. 5.
(quod DEVS ab initio in natura & corde nostro accen¬
dit) acute intueri & agnoscere debent; Qui enim exter¬
nis corporalibusque dumtaxat. (literali modo) absque
interno oculo & diuino lumine illam impetrare nititur,
is equidem tam cito Saulum pro Paulo intueri, &, loco re¬
cti, sibi viam erroneam, aut sinistrum intellectum exinde
eligere, & haurire poterit: quemadmodum enim hoc
in terreno lapide ipsius descriptionem juxta, multis ho¬
minum millibus obtigit: ita etiam in huius coelestis no¬
titia cottidie, proh dolor, in majore potioreque par¬
te sese repraesentat: id quod tamen non verbo, aut li¬
terae, (illud enim vtrimque bene fundatum) sed multo
potius oculo, qui in homine falsus est, vnice & solummo¬
do im¬