508
153
SAPIENTVM.
uinus & simul humanus est. Est, praeterea DEVS recta
Magnesia Catholica, vel sperma mundi Catholicum
Ioh. I. à quo, per quem, & in quo omnes coelestes atque
terrenae creaturae essentiam, motum, & originem suam
sortiuntur Gen. 1. Ioh. 1. Act. 17. Rom. 11. Heb. 1. & in
summa α & ω, initium & finis, inquit Dominus, qui est,
qui erat; & qui venit, omnipotens Apoc. I.
Verùm enimuero quemadmodum in supra comme¬
morato opere Philosophico non sufficiens est, vt quis so¬
lam materiae cognitionem habeat eamdemque pro triu¬
na essentia agnoscat, atque qualitatem proprietatemque
illius didicerit; Sed insuper scitu necessarium est, quo¬
modo videlicet illa adquiri, illiusque vtilitatis particeps
ille fieri queat: id quod nullo alio modo fieri potest, quam
vt, veluti supra diximus, tres istae res prius soluantur, at¬
que putrefiant; quo ipsi caliginosa sua vmbra, & hirsuta
essentia, qua primùm obumbrata, & exinde in deformi
inhumanaque specie spectata fuit, iterum detrahitur:
dein, quemadmodum per vlteriorem sublimationem,
cor & anima illius interior, quae in ea occultata, per ca¬
tholicam, iocundam, & igni lucentem aquam marinam
ex illa deducta, & in corporalem aliquam essentiam re¬
dacta fuit: ita & multo minus nos triunam illam diuinam
essentiam, quae IEHOVA dicitur, agnoscere possumus,
nisi prius illa (respectu nostri) etiam quasi dissoluta, pu¬
trefacta; velamentumque Moysis atque iracunda spe¬
cies, quae nobis omnibus à natura impedimento terricu¬
lamentoque est, ipsi abstrahatur, & per vlteriorem di¬
uinam illuminationem cor & interna anima, quae in illa
latet, hoc est, filius eius, qui est Christus, ope & auxilio
Spiri¬
V