508
158
AQUARIVM
liusque valoris & pretij fundamenta & praecepta Aristo¬
telica, de substantia & accidentibus, aliaque plura, ad il¬
lius consequutionem minime permittunt, multo minus
considerantes, quod Tertullianus ille Senex non frustra
scripserit: Philosophos Patriarchas esse haereticorum. Verum vt
ea de re copiosius heic disseramus, operae prerium mini¬
me censemus.
Et quemadmodum, praeterea, in opere Philosophico,
dictum illud Compositum, conjunctis nunc duabus es¬
sentiis, porro in ignem collocatur, putrescere, conteri,
beneque coqui oportet, qua in putrefactione & coctione
interim (donec plusquam perfectum fiat) multifarij actus
cùm eo intercidunt, &, veluti in descriptione terreni o¬
peris plura reperire licet, diuersimodi colores sese reprae¬
sentant: ita haec Deo humana, & humano diuina per¬
sona Christus Iesus, hoc in mundo, à Deo caelesti suo pa¬
tre, ita ordinatus, in igneam tribulationis fornacem con¬
iectus, in ea bene coctus, hoc est, in varia molestia, igno¬
minia, cruce, atque tribulatione circumactus, & in di¬
uersimodam speciem mutatus est, vtpote: inediam pas¬
sus est, Matth. 4. dum, mox ab accepto baptismo, & post¬
quam S. praedicandi verbi diuini ministerio sese deuo¬
uisset, impulsum spiritus S. in deserto à Sathana tentatus
fuit, atque inibi cum eo triplex equestre certamen subire
necessum habuit, in testimonium omnium emptorum
Christianorum, qui, Christianismum nunc ingressi, &
confessionem de Christo iam agentes, etiam à Diabolo
tentari coguntur, &, per varias tentationes, iterùm ad
defectionem à Christo sollicitantur. Item, dum lassus fa¬
ctus Ioh. 4. dum lamentabiliter lachrymatus est Luc. 19.
contre¬