508
165
SAPIENTVM.
dum lapis Philosophicus per nullam tincturam postea
caeteris cum metallis sese vnire solet, &, vna cum ipsis, in
perfectum indissolubileque corpus redigitur: ita quoque
Christus, tamquam nostrorum omnium caput, 1. Cor. 4
nobiscum; membris suis, per roseicoloris tincturam su¬
am, sese: etiam vnit, & in perfectum corpus aedificiumque
Rom. 12. 1. Cor. 12. Ephes. 5. quod secundum Deum crea¬
tùm (Ioh. 3.) in recta veraque Iustitia & Sanctitate Ephes.
4. redigit atque perficit. Ista siquidem hominis regene¬
ratio, quae in S. baptismo per spiritum S. peragitur, pro¬
prie nihil est aliud, quàm interna spiritualis aliqua reno¬
uatio lapsi hominis (1. Cor. 12.) cum Deo & Christo, ita
quidem, vt nos, dum antea, carnalis, à patre & matre fa¬
cti, partus respectu, inimici Dei, & irae filij à natura (Rom.
2.) Ephes. 2. essemus: nunc secundi; & spiritualis Partus
caussa, in S. baptismo amici, & filij, (Heb. 3.) immo haere¬
des Dei, & cohaeredes Christisimus. Illius gratia enim
Christus mortuus est, resurrexit, & reuixit Rom. 14. vt
per huncce suum processum, hoc est, per passionem, mor¬
tem, resuriectionem, & adscensionem, in Sanctum, quod
manibus non factum, ingrederetur, nobisque viam ad ae¬
ternam Patriam praepararet. Quocirca etiam & nos,
tamquam illius fratres & sorores Matth. 12. Ephes. 5. &
Psal. 22. ipsum in passione sequi, Matth. 8. in chara humi¬
litate Luc. 12. aliísque virtutibus crescere & adcrescere,
immo ipsius corpori omnino conformes nos fieri opor¬
tet, vt tamdem etiam & nos, qui heic ipsum in regenera¬
tione sequuti & in eo mortui sumus, cum ipso viuere, e¬
iusque gloriam ingredi queamus.
Quae tamen spiritualis exhortatio, & Christiana imi¬
tatio
X 3