508
166
AQUARIVM
tatio in vita & actione coelestis nostri Regis, non ex no¬
stra dignitate, merito, vel propria voluntate (naturalis si¬
quidem homo, omnibus suis cum viribus, in rebus spiri¬
tualibus, coecus, surdus, atque mortuus est) sed vnice, &
solummodo (I. Ioh. 5.) ex efficacia & operatione spiritus
S. qui in nobis, per beatum regenerationis & baptismi la¬
uacrum, efficax atque potens est: quemadmodum etiam
minerae & metalla, quae in seipsis quasi mortua (Heb. 10.)
rubiginosa, seipsa neutiquam purificare neque corrigere
possunt, efficacia & auxilio spagirici spiritus quoque pu¬
rificantur, renouantur, soluuntur, atque perficiuntur. Si
itaque nunc, veluti audiuimus, per aquam & spiritum (2.
Cor. 5.) iterum regenerati, hoc est, per beatum baptismum,
& rubrum, à Christo tinctum, fluentum, Christo Domi¬
no, (1. Cor. 3.) coelesti nostro Regi incorporati, cum san¬
guine suo a peccatis nostris haereditariis abluti, purifica¬
ti, & primitiorum S. spiritus ita capaces participesque fa¬
cti fuerimus: tunc nos ab initio sensim, iuxta D. Petri di¬
ctum, puro salutarique lacte, tamquam recens nati, im¬
mo tamquam infantes in Christo, cibari potarique opor¬
tet, donec tamdem, tamquam viui (Apoc. I.) adultique la¬
pides, ad spiritualem domum, summumque Sacerdoti¬
um, aedificati & idonei fiamus ad sacrificanda spiritualia
sacrificia, quae Deo grata acceptaque sunt per Iesum
Christum: Christianus siquidem, per aquam & spiritum
regeneratus homo, non omnia simul comprehendit, vel
apprehendere etiam potest, sed sensim, de die in diem in
agnitione Dei & Christi, crescere & adcrescere neces¬
sum habet.
Nam, quemadmodum iterum in opere Philosophico
videre