508
167
SAPIENTVM.
videre est, quàmprimum coniunctio duorum sapientum,
(Cant. 3. Cum paullo ipsos essem antegressus etc.) terreni auri vi¬
delicet, & quasi coelesti modo praeparatae aquo sae mate¬
riae, postquam abinitio in patera aliqua solutoria, in sic¬
cum quasi liquorem & amalgama redactae fuerint, facta,
composito non omne, & vna vice simul, sed vna pars post
alteram, & pedetentim quidem, ac certis diuersisque
temporibus, additur & adponitur: ita, & adhuo multo
magis, illud in opere Theologico fieri oportet. Quam¬
primum namque coniunctio, & spiritualis Vnio hominis.
cum Christo in S. baptismo facta, nosque ita cum ipso,
quemadmodum antea quoque diximus, vnum in corpus
redacti sumus: tam cito etiam homo talis sensim fidem
Christianam addiscere, & vnum, post alterum, articulum
comprehendere necessum habet, donec tamdem omni¬
no in iisdem confirmetur, atque ad perfectam agnitio¬
nem perueniat.
Cum igitur & Christiana quoque fides, (Phil. 3.) instar
praeparatae terrenae aquosae materiae, (veluti suo loco or¬
dine recensuimus) in duodecim particulas, vel paruos
articulos, jiuxta duodecim Apostolorum numerum, dein
autem rursus in tres articulos principales, vtpote I. de
nostra creatione, II. redemptione, III. sanctificatione
distincta & distributa siet: ex quibus, vti diximus, homo
vnum, post alterum, ad discendum sibi proponere & ad¬
ponere quasi oportet: Sensim tamen & diuersis id fiat
temporibus, ne nimium, & plus iusto, oneretur, atque
discendo omnino quasi obruatur, ex quo ipsi facilime tae¬
dium & nausea moueri, atque à fide plane abalienari
posset. Cuius rei gratia etiam & tertius, de Sanctificatio¬
ne, ar¬