508
168
AQUARIVM
ne, articulus in septem diuersa membra, vel particulas (in
communicatione infallibilis epilogi AMEN) distribui,
& hominibus diuersis septem vicibus (à facta informa:
tione in terreno opere) inculcari poterit. Quo facto, &
side ab homine, à parte ad partem plenarie comprehen¬
sa, tunc summe eidem necessarium, vt semel, per diuinam
gratiam, comprehensam illam fidei agnitionem secum
diligentissime custodiat, & ab illius falsatione, vel amis¬
sione, sibi sedulo praecaueat. Et quemadmodum in saepi¬
us nunc dictò opere Philosophico iam antę indicauimus,
quod nimirum, ad istam fermentationem & multiplica¬
tionem vnici terreni Regis, vel merae puraeque Tinctu¬
rae, tres singulares partes, vel particulae, optumi, puri, per
purificatissimique auri, pèr Antimoniùm agitati, non e¬
quidem ex vnico lapidis defectu, vel imperfectione tin¬
cturae suae, sed ex impotentia & imbecillitate ipsorum
metallorum, acceptari proijcique oporteat. Et vt sen¬
tentiam meam melius & expressius significem; licet Tin¬
ctura aut lapis in seipso perfecte praeparatus fuerit: nihil¬
ominus tamen crassa imperfectaque metalla, ob natura¬
lem suam infirmitatem atque imbecillitatem, istam lapi¬
dis, vel Tincturae (vt ita loquar) angelicam perfectionem
& subtilitatem ad se pertrahere atque apprehendere ne¬
queunt, nisi commoda requisitio etiam ad manus suma¬
tur, & illa eo facilius transmutentur.
Quemadmodum igitur illud nunc in opere Chimico,
inquàm fit, & fieri oportet: ita vicissim & heic in Theo¬
logico nostro opere (Phil. 2.) spiritualis renouationis, &
coelestis regenerationis hominis sedulam curam habere
quis oportet. Etiamsi enim & noster quoque Rex coele¬
stis le¬