508
169
SAPIENTVM.
stis Iesus Christus nos, per plenariam suam obedientiam,
quam coelesti suo patri, nostri loco, praestitit, ab omni im¬
puritate perfecte liberauerit, & filios haeredesque Dei fe¬
cerit: nihilominus tamen istam ipsius saluificam, & diui¬
nam plane Tincturam (quemadmodum & reliquos suos
chesauros, atque bona, (2. Cor. 4.) ob innatam nobis infir¬
mitatem imbecillitatemque, non per omnia compre¬
hendere & acceptare, aut eamdem nobis firmiter appli¬
care possumus, sed simili quoque modo (si illius recte par¬
ticipes fieri velimus) persequentes, commemoratas, à
Deo ipso ad illud requisitas, salutares tres singulares par¬
tes illas adhuc accedere oportet, quales sunt & praecipue¬
nominantur (Ephes. 2.) S. ipsius verbum, quod purum pu¬
riusque, quàm aurum argentumque in terreno aliquo le¬
bete septies probatum Psal. 12. 18. immo supra aliquot
massarum aurearum millia illud diligendum est Psal. 119.
II. Saluifica fides, quae singulare DEI donum est Ioh. 6. 2.
Thess. 3. & per verbum Dei oritur Rom. 10. corda homi¬
num etiam vnit Act. 5. & in igne tribulationis (Gal. 3.) pro¬
batur. Et III. minime fucata dilectio erga Deum atque
proximum, quae itidem Dei donum, & Legis impletio
Rom. 13. immo Deus ipse est, & appellatur 1. Ioh. 4. per
quas singulares partes, verbum, fidem, & charitatem vi¬
delicet (Ephes. 5.) si ordinario more modoque exercean¬
tur atque vsurpentur, Christus Dominus tum diuina sua
cum tinctura, coelestique vnctione, primum recte opera¬
ri, suam in nobis, simplicibus & imperfectis metallis, vel
hominibus, proiectionem, & saluificum ingressum exer¬
cere & perficere potest, quo sine alias illum difficilime
apprehendere, vel ipsius tincturae recte participes fieri
possu¬
Y