508
173
SAPIENTVM.
est, per cottidianam assiduamque pietatis, Christianarum
virtutum exercitationem, laetitiae tristitiaeque tempore,
quemadmodum etiam per sedulam considerationem
puri diuini verbi, si alias internum nobis concessum lu¬
men gratiae, Deique spiritus, in nobis operari & non pla¬
ne extingui debeat, (Eccles. 10.) auxilium subsidiumque
praestandum est, eoque ipso, sine vllo taedio, atque indesi¬
nenter excitari atque inflari oportet. Quęmadmodum
enim & in terrenis etiam rebus fieri solet, vt, si opifex
ferrum, quod in se ipso frigidum est, saepius lima expoliat,
illud per durantem istum motum calefiat, lumen & lam¬
pas itidem; (Coloss. 3.) nisi continuo oleo foueatur, tam¬
dem deficit & omnino extinguitur: itam etiam & homo in
suo interno igne, nisi, vti dictum, non assidue, absque tae¬
dio & molestia; exerceat, sensim decrescit, donectam
dem eo plane priuetur. Quocirca (quemadmodum
nunc saepissime monuimus, idemque etiam summa effla¬
gitare necessitas videtur) verbum Dei diligenter audien¬
dum, bene considerandum, indesinenterque exercen¬
dum est.
Quod autem licic de illius auditu, qui non tantum ex¬
ternis beluinisque, sed internis animi oculis (1. Tim. 1.).
fieri debet, dicitur, illud quoque pari modo & de visu,
intelligendum est. Loquor vero (quo melius mea intel¬
ligatur sententia) de recto puroque Dei verbo, non au¬
tem glossis humanis, vel veterum, aut Neotericorum,
Scribarum fermento (Rom. 16.) Pharisaico, quod hodier¬
no, proh dolor, tempore, verbo diuino praefertur, vel ad
minimum, instar murini excrementi, quod piperi immi¬
scetur, pro diuini verbi concione audiri & haberi satagit.
Mini¬
Y 3