508
174
AQUARIVM
Minime gentium: Istiusmodi nugas, & saltim aures im¬
plentes hominis sermones nauci aestumo, nec de iisdem
heic verba facio: sed, veluti & suo loco diximus, de vero
clarificatoque Dei verbo loquor Psal. 19. 119. quodi per
os Dei transit Deut. 8. Matth. 4. & adhuc per spiritum S.
(1. Cor. 1.) concionatur siue praedicatur: quod non dum
taxat inanis vacuusque sonus, quemadmodum ignomi¬
niose & scabiose quidam de eo loquuntur, sed spiritus &
vita, & saluifica Dei est potentia, Ioh. 6. omnibus videli¬
cetiis, qui in illud credunt. Quo de auditu etiam Regi¬
us propheta Dauid (Psal. 64.) ita loquitur: Audiam quid
Dominus in me loquuturus siet. Ex quo interno & diui¬
no Dei verbi auditu, tamquam ex aliqua scaturigine, res¬
cta viuifica fides, quae per charitatem efficax Galat. 5. su¬
am sumit originem. Nam, veluti Paulus Rom. 10. ait:
"Fides ex auditu est, auditus vero per verbum Dei" (2. Pet. 2.)
Sin itaque nunc verbum Dei purum clarumque, tunc
quoque & auditus (Luc. 21.) purus clarusque esse potest
ita etiam & ipsa fides, quae ex isto auditu quasi promanat,
pura & incorrupta, & per charitatem efficax est, erga
Deum quidem in humili obsequio sancti illius praecepti
atque voluntatis. Item in orando, laudando, & gratias
agendo. Erga proximum vero in benesica exhibitione di¬
uersimodorum bonorum operum: adeò ne charitas mi¬
nima, sed, veluti Paulus ait, summa omnium reliquarum
virtus siet. Quemadmodum etiam ad illam charitatis exercita¬
tionem nos Christus, in longa sua concione valedictoria dis¬
cessus sui Ioh. 13. ipse summo studio exhortatur, & tum tem¬
poris valedictionis quasi loco post se reliquit, inquiens:
"Hoc est praeceptum meum, vt vos inuicem diligatis, quemadmodum
& ego