508
177
SAPIENTVM.
in gratia & misericordia Dei (2. Cor. 4.) vnicum suum
quaerit solatium: qua in crucis fornace, & durante igne,
homo, instar terreni auri corporis, rectum nigrum corui
caput sortitur, hoc est, omnino deformis fit, atque coram
mundo, Sap. 5. (Iob. 30.) solummodo irridetur: idque non
dumtaxat per quadraginta dies ac noctes, vel annos, sed
saepenumero etiam per omne vitae suae tempus, adeo vt
plus cordolij, quam solatij & laetitiae, plus maeroris, quàm
gaudij in vita sua experiri necessum habeat: vbi denique
ipsi, per spiritualem istam suam mortem, anima sua om¬
nino eximitur, & in altum quasi deducitur, hoc est, cor¬
pore suo quidem adhuc interra est, cum spiritu & corde
suo tamen (qui nunc non amplius mundo, sed Deo
viuit, nec in terrenis, (2. Cor. 4.) sed spiritualibus summum
capit solatium) sursum ad aeternam vitam & Patriam
vergit, atque omneis suas actiones ita instituit, vt illae non
terrenae, sed, quantum quidem hocce tempore fieri po¬
test, coelestes sient: quodque iam non amplius secundum
carnem, sed juxta spiritum, non in operibus infrugiferis
tenebrarum, sed, tamquam in die lucis, in operibus, quae
probationem (omne in Deo factum) patiuntur, viuat.
Quae corporis animaeque separatio hominis, spiritualiter
moriendo, veluti dictum, peccato fit, & non in corpora¬
liter moriendo peccatricis carnis. Quemadmodum e¬
nim solutio corporis & animae in regenerato homine sese¬
gerit, vbi corpus & anima quidem a se inuicem quasi se¬
parantur, nihilominus tamen in vitro arctissime cohae¬
rent, & conjunctim manent, anima insuper corpus corti¬
dic recreat, & à finali destructione conseruat, vsque ad à
Deo determinatum (2. Cor. 5.) tempus adhuc inseparatae
manent.
Z