508
176
AQUARIVM
sed, tamquam fructus, stirpem & arborem sequantur,
quae, si bona siet, etiam bonos fructus profert: atque hac
de caussa non opera fidem, (Ierem. 5.) sed fides opera bo¬
na, grata, & accepta facit: adeo vt hac ratione, quod hoic
est praecipuum, per solam fidem iustificemur, aeternamque
vitam consequamur.
Si itaque nunc homo regeneratus, supra commemo¬
rato modo, sese in vita, omnibusque adeo actionibus su¬
is, tam Christiane & pie sese exhibeat, tunc & suo fru¬
ctu minime carebit. Istiusmodi siquidem homo in terre¬
no opere similis fit composito, à Deo in fornacem tribu¬
lationis collocatur, & tam diu omnis generis angustiis,
diuersimodisque calamitatibus & anxietatibus premi¬
tur, donec veteri Adamo & carni (Ephes. 4.) siet mortuus,
& tamquam vere nouus homo, qui juxta Deum creatus
est, in recta veraque iustitia atque Sanctitate iterum re¬
surgat, quemadmodum S. Paulus ad Rom. 6. testatur,
dum inquit: "Nos, vna cum Christo, per baptismum in morte se¬
pulti sumus. Quemadmodum enim Christus a mortuis resuscitatus
est, ita & nos in nouitate vitae ambulemus." Id si factum, & ho¬
mo cottidie peccare desinat, vt hac ratione peccatum ei
amplius non imperet, tunc apud eum interreno opere
adjuncti auri corporis solutio suam sumit originem, &,
veluti supra dictum, putrefactio, vt spirituali more om¬
nino soluatur, conteratur, destruatur, & putrescat: quae
tamen solutio, & putrefactio apud vnum citius, quam a¬
pud alterum, fieri solet, attamen in temporali hacce vita¬
adhuc fieri oportet: Hoc est: Talis homo igne tribula¬
tionis (1. Pet. 4.) tam bene digeritur, coquitur, atque mol¬
lificatur, vt etiam de omnibus suis viribus desperet, atque
in