508
184
AQVARIVM
sed & in aeterna etiam via, peruenire poteris. Licet au¬
tem illud vtrimque, in praemisso opere Theologico, ali¬
quanto rectius & copiosius tractari potuisset, sciendum
tamen tibi est, me non esse Scripturae Professorem, vel,
hodierni mundi more, Aristotelico Theologum, sed ci¬
uem & personam priuatam esse. Illam namque à Deo
mihi concessam scientiam nulla in celebri Academia
studiis adsequutus sum, sed in vniuersali Schola natu¬
rae, (Iob. 12.) & ex magno miraculorum libro (in quo om¬
neis Dei docti multa ante secula sese exercuerunt) didi¬
ci. Quocirca etiam istam meam descriptionem non ad
decoram sesquipedalemque literam, sed, vti dictum, ad
simplicitatem direxi: quemadmodum etiam haud est
mei muneris, vt videlicet de rebus Theologicis vberio¬
rem copiosioremque tractationem heic instituam: sed
quicquid feci, illud, mea quidem ex parte, illis, qui for¬
tassis tantos nondum fecere progressus, breuem aliquam
delineationem praescribere volui, quomodo videlicet
res altius indagari valeant: Vnicuique siquidem amanti¬
veritatis conuenire videtur, vt miracula Dei sicco pede¬
neutiquam praetereat, nec perpetuo in voluat silentio,
sed vt illa celebret, amplificet, atque glorificet. Iuxta il¬
lud etiam simul confessionem meam, & quid de Christia¬
nae religionis articulis sentiam credamque, publice te¬
statam facere volui: Cum proh dolor, ita nunc compara¬
tum siet, vt multi pii Christiani (Psal. 116.) per mendacis¬
simorum calumniatorum intempestiua iudicia (ni can¬
tilenam ipsorum quis cantare velit) retrorsum pro haere¬
ticis proclamentur, Vatiniano odio prosequantur, & su¬
specti habeantur. Quae sane impiae mundi blasphemiae
teme¬