508
185
SAPIENTVM.
temerariaque iudicia verùm aliquem Christianum, qui
istiusmodi calumniis proscinditur, minime offendant:
Diabolus siquidem, eiusdemque squamosi filii, illud in
more semper habuerunt, & idem Christo, omnibusque
suis imitatoribus, exhibuerunt, (Psal. 94. Ier. 11.) atque et¬
iamnum faciunt. Quo de tamen nunc nulla amplius
verba facio, sed illud supremo omnium iudicum iudici,
qui verus perscrutabilis omnium cordium lapis est, com¬
mendatum volo. (1. Chron. 19. Deus omnia corda perscru¬
tatur.)
Ad praecedentem, praeterea, toties nunc à nobis com¬
memorati terreni lapidis quod attinet, heic, hocce in E¬
pilogo, artis Chimicae amatorem, pro superfluo, ad prio¬
ris relationis àme factam informationem ablegatum,
eamdemque illi fideliter denuo inculcatum volumus.
Quemadmodum enim in eximia cantione bona aliqua
crausula magis, quàm vna dumtaxat vice, repetitur: ita
quoque in hocce puncto idem à nobis fieri solet: quod
nimirum ille propositum & cogitationes suas ad terre¬
num lapidem Philosophicùm non potius dirigere, vel
istiusmodi laboris initium facere debeat, nisi prius coele¬
stem (cujus gratia terrenus à Deo datus est) recte cogno¬
uerit, praeparauerit, vel, ad minimum, ambos, spiritualem
corporalemque videlicet (Eccles. 1.) summo studio simul
conjunctim ipso facto praeparare inceperit. Ego enim,
cumprimis hac in parte, quomodo nimirum, absque na¬
turae agnitione, tam altum opus temere inchoetur & la¬
boretur, cum omnibus veris Philosophis consentio, im¬
mo etiam, quomodo videlicet absque vera agnitione coe¬
lestis lapidis angularis Christi, vtpote in quo tota natura
perfe¬
Aa