508
186
AQUARIVM
perfecte consistit, terrenus lapis impetrandus, non dum¬
taxat difficile, verùm etiam, meo quidem pro judicio,
ferme siet impossibile, mea pro persona diligenter heic
adnoto & fateor: Quocirca etiam hoc punctum probe
considerandum, nec, quemadmodum à multis fieri so¬
let, tam auide, & inconsiderate ad summam istam artem
(cùm tamen saepenumero aliquis ad illam artem ne in
minimo quidem aptus & idoneus, nec in saepius dicta a¬
gnitione aliquantulum recte exercitatus siet) anhelan¬
dum, nisi ignominiosum illius rei exitum quis experiri
desideret: Quale siquidem initium, talem etiam plerum¬
que finem sortitur, veluti, proh dolor, apud multos res ipsa
loquitur. Id quod tamen vnice immaturae intentioni &
ignorantiae imputandum est.
Verùm enimuero adhuc magis mirandum est, quod
aliqui homines reperiantur, qui summam istam artem
(Eccles. 7.) non dumtaxat non inquirunt, sed etiam illam
tractare & exercere conantur, & nihilominus tamen (an¬
naturalis, vel recte magica, an vero praeternaturalis &
nigromantica ars siet, quae saltim per spiritus illegitima¬
que prohibitaque media adquiratur) simul de ea dubi¬
tant. Neutiquam, mi bone vir, Diabolus omneisque ad¬
eo impij, absque diuina permissione, potestatem illam
non habent, vt & minimùm quidem hac in arte contre¬
ctent, multo minus sui juris faciant, illamque pro lubitu
suo exerceant. Minime gentium, inquam, sola illa in Dei
manu & potestate consistit, qui illam, cui vult, & imper¬
tit, & simul iterum adimit. Ad istam namque artem,
quae à, & ex, Deo suam sumit originem, nulli omnino vo¬
luptuarij, multo minus diri infernalesque Spiritus, sed
talis,